

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 11: Versus 26
Ita pater.Blandientis affectu loquitur ut inceptum in apostolis beneficium compleatur. Hic exemplum humilitatis accipimus, ne temere discutere praesumamus superna consilia de vocatione horum, et repulsione illorum; cum enim utrumque attulisset, non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit, ostendens quia injustum esse non potest quod justo placet. In omnibus ergo quae exterius disponuntur, apertae causa rationis est, occultae justitia voluntatis.Quoniam sic fuit placitum ante te.Ne quis iterum quaerat cur humiles eligat, sapientes reprobet.